- THEOPHANES
- I.THEOPHANESByzantinus, floruit sub Iustino II. Auctor historiae libb. 10. de bello Iustini, contra Chosroen, etc. Ex hoc Scriptore refert Photius, Cod. 64. rationem serici per bombyces conficiendi, innotuisse Graecis, Romanisque, sub Iustiniano. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 22. et 24. Gesner. etc.II.THEOPHANESMitylenaeus Historicus, qui Pompeii M. res gestas conscripsit: quamobrem ab eo, in contione militum, civitate donatus est, libertate patriae redditâ, Cicer. pro Archia Poeta. Eius filius M. Pompeius Theophanes, Asiae Procurator, Tiberio ex intimis amicis: tandem infelix fuit. Vide de Patre Iul. Caesar. l. 3. de bello Civ. c. 18. Val. Max. l. 8. c. 14. ex. 3. Iul Capitolin. in Maxim. et Balb. c. 7. Plut. in vita Pomp. Strabon. l. 11. et 13. Cicer. l. 2. ad Attic. ep. 17. De Filio, Tacit. l. 6. Annal. c. 18. Vellei. Paterc. l. 2. Hist. c. 18. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 23. etc.III.THEOPHANESPresbyter Constantinopolitan. auctor Orationis de Nicephoro Patriarcha. Item Episcopus Niceae, scripsit contra Iudaeos, etc. Gesner. in Biblioth. Vide quoque Methodium 1. Patriarch. Constantinopolit.IV.THEOPHANESSiculus, Patriarcha Antiochenus, saeculô 7. virtute et fide inclitus, a Patribus Concilii III. Oecumenici Constantinopol. A. C. 681. deposito Macario surrogatus. Obiit A. C. 685. Item, Patriarcha Constantinopolitanus, saeculô ultimô.V.THEOPHANESZonarae τοῦ μεγάλου ἀγροῦ καθηγούμενος, magni agri Magister, Annal. l. 3. in Leone Arm. coaevus Nicephoro Patriarchae Constantinopolitano, Historiam suam perduxit usque ad Imperatorem modo dictum: quam Latinitate donavit Anastasius, sic tamen, ut aliqua omiserit perstrinxeritque aliquâ brevitate, sicut ipse de se hic testatur, referente Baroniô, A. C. 813. num. 3. Vocat autem eum Abbatem Monasterii agri, sicut Vossus ruri coetus degentis praefectum, aliter atque aliter Zonarae verba interpretati, vide Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 24. nec non ubi de Theophane Abbate.VI.THEOPHANESqui ab Aristophane, Equitib. Actu 3. Sc. q. per crasin Atticam Thuphanes nominatur, scriba et familiaris Cleonis Atheniensis, quem tamquam deceptorem et adulatorem Poeta traducit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.